

Epistola ad Hebraeos*
Caput 7: Versus 27
Qui non habet,etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit.Hoc enim fecit semel seipsum offerendo.Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad aeternitatem.